TEXTE 1 : Virgile, Enéide, I, v 340-368

voir l'extrait dans son contexte

vocabulaire
grammaire
questions
commentaire
traductions 1- 2

[1,340] Imperium Dido Tyria regit urbe profecta,
germanum fugiens. Longa est iniuria, longae
ambages; sed summa sequar fastigia rerum.
'Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri
Phoenicum, et magno miserae dilectus amore,
345 cui pater intactam dederat,primisque iugarat
Ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes.
Quos inter medius uenit furor. Ille Sychaeum
impius ante aras, atque auri caecus amore,
350 clam ferro incautum superat, securus amorum
germanae; factumque diu celauit, et aegram,
multa malus simulans, uana spe lusit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumati uenit imago
coniugis, ora modis attollens pallida miris,
355 crudeles aras traiectaque pectora ferro
nudauit, caecumque domus scelus omne retexit.
Tum celerare fugam patriaque excedere suadet,
auxiliumque uiae ueteres tellure recludit
thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
360 His commota fugam Dido sociosque parabat:
conueniunt, quibus aut odium crudele tyranni
aut metus acer erat; nauis, quae forte paratae,
corripiunt, onerantque auro: portantur auari
Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
365 Deuenere locos, ubi nunc ingentia cernis
moenia surgentemque nouae Karthaginis arcem,
mercatique solum, facti de nomine Byrsam,
taurino quantum possent circumdare tergo.