TEXTE 3 : Ovide, Héroïdes, 7, vers 1-32

voir l'extrait dans son contexte

vocabulaire
grammaire
questions
commentaire
traduction

Dido Aeneae.

[7, 1] Accipe, Dardanide, moriturae carmen Elissae;
quae legis a nobis ultima verba legi.

Sic ubi fata vocant, udis abiectus in herbis
ad vada Maeandri concinit albus olor.
5 Nec quia te nostra sperem prece posse moveri,
alloquor: adverso movimus ista deo!
sed meriti famam corpusque animumque pudicum
cum male perdiderim, perdere verba leve est.

Certus es ire tamen miseramque relinquere Didon
10 atque idem venti vela fidemque ferent.
certus es, Aenea, cum foedere solvere naves
quaeque ubi sint nescis, Itala regna sequi.
nec nova Karthago, nec te crescentia tangunt
moenia nec sceptro tradita summa tuo.
15 facta fugis, facienda petis; quaerenda per orbem
altera, quaesita est altera terra tibi.
ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam?
quis sua non notis arva tenenda dabit?
alter habendus amor tibi restat et altera Dido
20 quamque iterum fallas, altera danda fides.
quando erit, ut condas instar Karthaginis urbem
et videas populos altus ab arce tuos?
omnia ut eveniant, nec di tua vota morentur,
unde tibi, quae te sic amet, uxor erit?
25 Uror ut inducto ceratae sulpure taedae,
ut pia fumosis addita tura rogis.
Aeneas oculis vigilantis semper inhaeret;
Aenean animo noxque diesque refert.
ille quidem male gratus et ad mea munera surdus
30 et quo, si non sim stulta, carere velim.
non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi,
sed queror infidum questaque peius amo.