EXERCICE DE VERSION

Voici un passage écrit par Tacite à propos de Néron qui se livre à un concours d'éloquence; traduisez ces quelques lignes.

 

Interea senatus propinquo iam lustrali certamine, ut dedecus auerteret, offert imperatori uictoriam cantus adicitque facundiae coronam qua ludicra deformitas uelaretur. Sed Nero nihil ambitu nec potestate senatus opus esse dictitans, se aequum aduersum aemulos et religione indicum meritam laudem adsecuturum, primo carmen in scaena recitat; mox flagitante uulgo ut omnia studia sua publicaret (haec enim uerba dixere) ingreditur theatrum, cunctis citharae legibus obtemperans, ne fessus resideret, ne sudorem nisi ea quam indutui gerebat ueste detergeret, ut nulla oris aut narium excrementa uiserentur. postremo flexus genu et coetum illum manu ueneratus sententias indicum opperiebatur ficto pauore. et plebs quidem urbis, histrionum quoque gestus iuuare solita, personabat certis modis plausuque composito. crederes laetari, ac fortasse laetabantur per incuriam publici flagitii

Vous pouvez utiliser

l'Ardoise virtuelle!