COMMENTAIRE COMPARE

 

Voici trois documents; vous les analyserez pour montrer par quels procédés appuyés l'artiste parvient à montrer combien l'assassinat - ou la rébellion- est légitime.

Sénèque, De Constantia XVIII

Chaereae contra, tribuno militum, sermo non pro manu erat, languidus sono et, ni facta nosses, suspectior. Huic Gaius signum petenti modo Veneris, modo Priapi dabat, aliter atque aliter exprobrans armato mollitiam; haec ipse perlucidus, crepidatus, auratus. Coegit itaque illum uti ferro, ne saepius signum peteret: ille primus inter coniuratos manum sustulit, ille ceruicem mediam uno ictu decidit; plurimum deinde undique publicas ac priuatas iniurias ulciscentium gladiorum ingestum est, sed primus uir fuit qui minime uisus est.

 

Pline le Jeune, Panégyrique de Trajan

Ille tamen, quibus sibi parietibus et muris salutem suam tueri uidebatur, dolum secum et insidias, et ultorem scelerum deum inclusit. Dimouit perfregitque custodias poena, angustosque per aditus et obstructos, non secus ac per apertas fores et inuitantia limina, irrupit: longeque tunc illi diuinitas sua, longe arcana illa cubilia saeuique secessus, in quos timore, et superbia, et odio hominum agebatur. Quanto nunc tutior, quanto securior eadem domus, postquam non crudelitatis, sed amoris excubiis, non solitudine et claustris, sed ciuium celebritate defenditur! Ecquid ergo discimus experimento, fidissimam esse custodiam principis ipsius innocentiam? Haec arx inaccessa, hoc inexpugnabile munimentum, munimento non egere. Frustra se terrore succinxerit, qui septus caritate non fuerit: armis enim arma irritantur.

et

Ergo istae quidem aereae et paucae manent, manebuntque, quam diu templum ipsum: illae autem aureae et innumerabiles strage et ruina publico gaudio litauerunt. Iuuabat illidere solo superbissimos uultus, instare ferro, saeuire securibus, ut si singulos ictus sanguis dolorque sequeretur. Nemo tam temperans gaudii seraeque laetitiae, quin instar ultionis uideretur, cernere laceros artus, truncata membra, postremo truces horrendasque imagines abietas, excoctasque flammis; ut ex illo terrore et minis in usum hominum ac uoluptates ignibus mutarentur.

Tite -Live, Histoire Romaine

Ferocissimus quisque iuuenum cum armis uoluntarius adest; sequitur et cetera iuuentus. Inde patri praesidio relicto, Collatiae ad portas custodibusque locatis, ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti. Vbi eo uentum est, quacumque incedit armata multitudo, pauorem ac tumultum facit; rursus ubi anteire primores ciuitatis uident, quidquid sit, haud temere esse rentur. Nec minorem motum animorum Romae tam atrox res facit, quam Collatiae fecerat. Ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul uentum est, praeco ad tribunum celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum aduocauit. Ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique, quod simulatum ad eam diem fuerat, de ui ac libidine Sex- Tarquinii, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini, cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset. Addita superbia ipsius regis miseriaeque et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas demersae; Romanos homines, uictores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos. Indigna Ser- Tulli regis memorata caedes et inuecta corpori patris nefando uehiculo filia inuocatique ultores parentum di. His atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis incensam multitudinem perpulit, ut imperium regi abrogaret exulesque esse iuberet L- Tarquinium cum coniuge ac liberis

 

Vous pouvez utiliser l'ardoise virtuelle!

 

 

 

.