Aulu- Gelle, Nuits Attiques, VII, 4

Texte 2

version imprimable :

Pour lire le texte dans le contexte

Regulum captum ad ea quae in senatu Romae dixit, suadens ne captiui cum Carthaginiensibus permutarentur, id quoque addidisse, uenenum sibi Carthaginienses dedisse, non praesentarium, sed eiusmodi quod mortem in diem proferret, eo consilio, ut uiueret quidem tantisper quoad fieret permutatio, post autem grassante sensim ueneno contabesceret. Eundem Regulum Tubero in "Historiis" redisse Carthaginem nouisque exemplorum modis excruciatum a Poenis dicit : "In atras, inquit, et profundas tenebras eum claudebant ac diu post, ubi erat uisus sol ardentissimus, repente educebant et aduersus ictus solis oppositum continebant atque intendere in caelum oculos cogebant. Palpebras quoque eius, ne coniuere posset, sursum ac deorsum diductas insuebant." Tuditanus autem somno diu prohibitum atque ita uita priuatum refert, idque ubi Romae cognitum est, nobilissimos Poenorum captiuos liberis Reguli a senatu deditos et ab his in armario muricibus praefixo destitutos eademque insomnia cruciatos interisse.