Tertullien

Apologétique

Texte 3

version imprimable :

Pour lire le texte dans son contexte

Sed haec desperatio atque perditio penes uos in causa gloriae et famae uexillum uirtutis extollunt. Mucius dexteram suam libens in ara reliquit: O sublimitas animi! Empedocles totum sese Aetnaeis incendiis donauit: O uigor mentis! Aliqua Carthaginis conditrix rogo se secundum matrimonium dedit: O praeconium castitatis! Regulus, ne unus pro multis hostibus uiueret, toto corpore cruces patitur: O uirum fortem et in captiuitate uictorem! Anaxarchus cum in exitum ptisanae pilo contunderetur: "Tunde, tunde", aiebat, "Anaxarchi follem; Anaxarchum enim non tundis!" O philosophi magnanimitatem, qui de tali exitu suo etiam iocabatur! Omitto eos, qui cum gladio proprio uel alio genere mortis mitiore de laude pepigerunt. Ecce enim et tormentorum certamina coronantur a uobis. Attica meretrix carnifice iam fatigato postremo linguam suam comesam in faciem tyranni saeuientis exspellit, ut exspueret et uocem, ne coniuratos confiteri posset, si etiam uicta uoluisset. Zeno Eleates consultus a Dionysio, quidnam philosophia praestaret, cum respondisset: "Contemptum mortis", impassibilis flagellis tyranni obiectus sententiam suam ad mortem usque signabat. Certe Laconum flagella sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata tantum honorem tolerantiae domui conferunt, quantum sanguinis fuderint. O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita nec persuasio desperata reputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro imperio, pro amicitia pati permissum est, quantum pro deo non licet ! Et tamen illis omnibus et statuas defunditis et imagines inscribitis et titulos inciditis in aeternitatem. Quantum de monumentis potestis scilicet, praestatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem. Hanc qui ueram a deo sperat, si pro deo patiatur, insanus est ! Sed hoc agite, boni praesides, meliores multo apud populum, si illis Christianos immolaueritis, cruciate, torquete, damnate, atterite nos: probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas uestra. Ideo nos haec pati deus patitur.