Descartes Principia Philosophiae (16)

 

Pour entrer dans le texte
Pour interroger le texte
Pour lire le texte
Pour prolonger la lecture du texte

Vacuum autem philosophico more sumptum, hoc est, in quo nulla plane sit substantia, dari non posse manifestum est, ex eo quod extensio spatii, uel loci interni, non differat ab extensione corporis.(...)

Vacuum ex uulgi usu non excludere omne corpus. Et quidem ex uulgi usu per nomen uacui, non solemus significare locum uel spatium in quo nulla plane sit res, tantummodo locum in quo nulla sit ex iis rebus, quas in eo esse debere cogitamus. Sic quia urna facta est ad aquas continendas, uacua dicitur, cum aere tantum est plena. Sic nihil est in piscina, licet aquis abundet, si in ea desint pisces ; sic inane est nauigium, quod comparatum erat ad uehendas merces, si solis arenis, quibus frangat impetus uenti, sit onustum ; sic denique inane est spatium, in quo nihil est sensibile, quamuis materia creata et per se subsistente plenum sit ; quia non solemus considerare, nisi eas res quae a sensibus attinguntur. Atqui si postea, non attendentes, quid per nomina uacui et nihili sit intelligendum, in spatio quod uacuum esse diximus, non modo nihil sensibile, sed omnino nullam rem contineri existimemus ; in eundem errorem incidemus, ac si ex eo quod usitatum sit dicere, urnam in qua nihil est nisi aer, uacuam esse, ideo iudicaremus aerem in ea contentum non esse rem subsistentem.