Newton Philosophiae naturalis Principia Mathematica Definitiones

Pour entrer dans le texte
Pour interroger le texte
Pour lire le texte
Pour prolonger la lecture du texte Newton et Descartes ; Newton et Voltaire

Locus est pars spatii quam corpus occupat estque pro ratione spatii vel absolutus vel relativus. Partem dico spatii non situm corporis vel superficiem ambientem. Nam solidorum aequalium aequales semper sunt loci. Superficies autem ob dissimilitudinem figurarum ut plurimum inaequales sunt ; situs vero proprie loquendo quantitatem non habent. Non tam sunt loca quam affectiones locorum.

Motus totius idem est cum summa motuum partium, hoc est, translatio totius de ipsius loco eadem cum summa translationum partium de locis suis adeoque ; locus totius idem cum summa locorum partium et propterea internus et in corpore toto.