Polignac L’anti- Lucrèce

"Haud ego, Neutonus clamat, systemata fingo".

Ille quidem haud fingit, sed dudum ficta coaptat.

Virtutem occultam et caecos in corpore sensus

Debet Aristoteli ; uacuum tulit ex Epicuro,

Cartesio bellum indicens qui cuncta uolebat

Mechanice fieri, pulsuque a mente profecto.