HistoireS du vide : corpus latin

 

Texte 1 : Lucrèce De Rerum Natura (Livre 1 330- 345 )

(...) ; namque est in rebus inane.

Quod tibi cognosse in multis erit utile rebus

nec sinet errantem dubitare et quaerere semper

de summa rerum et nostris diffidere dictis.

Quapropter locus est intactus inane uacansque.

Quod si non esset, nulla ratione moueri

res possent ; namque officium quod corporis exstat,

officere atque obstare, id in omni tempore adesset

omnibus ; haud igitur quicquam procedere posset,

principium quoniam cedendi nulla daret res.

At nunc per maria ac terras sublimaque caeli

multa modis multis uaria ratione moueri

cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,

non tam sollicito motu priuata carerent

quam genita omnino nulla ratione fuissent,

undique materies quoniam stipata quiesset.

Texte 2 : Descartes Principia Philosophiae

Vacuum autum philosophico more sumptum, hoc est, in quo nulla plane sit substantia, dari non posse manifestum est, ex eo quod extensio spatii, uel loci interni, non differat ab extensione corporis.(...)

Vacuum ex uulgi usu non excludere omne corpus. Et quidem ex uulgi usu per nomen uacui, non solemus significare locum uel spatium in quo nulla plane sit res, tantummodo locum in quo nulla sit ex iis rebus, quas in eo esse debere cogitamus. Sic quia urna facta est ad aquas continendas, uacua dicitur, cum aere tantum est plena. Sic nihil est in piscina, licet aquis abundet, si in ea desint pisces; Sic inane est nauigium, quod comparatum erat ad uehendas merces, si solis arenis, quibus frangat impetus uenti, sit onustum ; Sic denique inane est spatium, in quo nihil est sensibile, quamuis materia creata et per se subsistente plenum sit; quia non solemus considerare, nisi eas res quae a sensibus attinguntur. Atqui si postea, non attendentes, quid per nomina uacui et nihili sit intelligendum, in spatio quod uacuum esse diximus, non modo nihil sensibile, sed omnino nullam rem contineri existimemus; in eundem errorem incidemus, ac si ex eo quod usitatum sit dicere, urnam in qua nihil est nisi aer, uacuam esse, ideo iudicaremus aerem in ea contentum non esse rem subsistentem.

Texte 3  : Spinoza Tractatus de intellectus emendatione

Veniunt iam hic ea consideranda, quae vulgo dicuntur fingi, quamvis clare intelligamus, rem ita sese non habere, uti eam fingimus. Ex. gr. quamvis sciam terram esse rotundam, nihil tamen vetat, quominus alicui dicam terram medium globum esse et tamquam medium pomum auriacum in scutella, aut solem circum terram moveri, et similia. (...) Quando itaque alicui dico, terram non esse rotundam etc., nihil aliud ago, quam in memoriam revoco errorem, quem forte habui aut in quem labi potui, et postea fingo aut puto eum, cui hoc dico, adhuc esse aut posse labi in eundem errorem. Quod, ut dixi, fingo, quamdiu nullam video impossibilitatem nullamque necessitatem ; hanc vero si intellexissem, nihil prorsus fingere potuissem, et tantum dicendum fuisset, me aliquid operatum esse.

Texte 4  : Newton Philosophiae naturalis Principia Mathematica Definitiones

Locus est pars spatii quam corpus occupat estque pro ratione spatii vel absolutus vel relativus. Partem dico spatii non situm corporis vel superficiem ambientem. Nam solidorum aequalium aequales semper sunt loci. Superficies autem ob dissimilitudinem figurarum ut plurimum inaequales sunt ; situs vero proprie loquendo quantitatem non habent, neq. Tam sunt loca quam affectiones locorum.

Motus totius idem est cum summa motuum partium, hoc est, translatio totius de ipsius loco eadem cum summa translationum partium de locis suis adeoque ; locus totius idem cum summa locorum partium et propterea internus et in corpore toto.

Textes complémentaires

Lucrèce De Rerum Natura (I)

Nam si tantundem est in lanae glomere quantum

corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,

corporis officium est quoniam premere omnia deorsum,

contra autem natura manet sine pondere inanis.

Ergo quod magnum est aeque leuiusque uidetur,

nimirum plus esse sibi declarat inanis ;

at contra grauius plus in se corporis esse

dedicat et multo uacui minus intus habere.

Est igitur nimirum id quod ratione sagaci

quaerimus, admixtum rebus, quod inane uocamus.

Descartes Principia Philosophiae

Quomodo emendandum sit praejudicium de uacuo absolute sumpto.

Lapsique sumus fere omnes a prima aetate in hunc errorem propterea quod non aduertentes ullam esse inter uas et corpus in eo contentum necessariam conjunctionem ; non putauimus quicquam obstare quo minus saltem Deus efficiat ut corpus, quod uas aliquot replet inde auferatur et nullum aliud in eius locum succedat. Iam autem, ut errorem illum emendemus, confiderare oportet nullam quidem esse connexionem inter uas et hoc uel illud corpus particulare quod in eo continetur, sed esse maximam ac omnino necessariam, inter uasis figuram concauam et extensionem in genere sumptam, quae in ea cauitate debet contineri.

Spinoza Tractatus de intellectus emendatione

Sic itaque distinximus inter ideam veram et ceteras perceptiones, ostendimusque, quod ideae fictae, falsae et ceterae habeant suam originem ab imaginatione, hoc est, a quibusdam sensationibus fortuitis (ut sic loquar) atque solutis, quae non oriuntur ab ipsa mentis potentia, sed a causis externis, prout corpus sive somniando sive vigilando varios accipit motus.

Polignac L’anti- Lucrèce
Haud ego, Neutonus clamat, systemata fingo.
Ille quidem haud fingit, sed dudum ficta coaptat.
Virtutem occultam et caecos in copore sensus
Debet Aristoteli ; vacuum tulit ex Epicuro,
Cartesio bellum indicens qui cuncta volebat
Mechanice fieri, pulsuque a mente profecto.