Exploiter un corpus : entrée lexicale |
Evaluation finale
Magni Galilei et nostrorum Geometrarum Elogium utile Justa laus mihi semper visa est, quâ viros studiosos pro sequi solemus ob artes, et scientias promotas, et ob inventa praeclara, quibus scientiarum orbem illustrant. (...)Gujus Galilaei inventa quis enumeret ? qui solo telescopio plura fere detexit quam quae hactenus innotuerant : quandoquidem ostendit lunae superfîciem non aequabilem, non politam, aut exacte sphaericam, sed cavitatibus, tumo- ribusque telluris instar, refertam esse... Galilaeo Galilaeo Florenlino Philosopho et Geometrae verè Lyncaeo Naturae Oedipo Mirabilium semper inventorum Machinalori Qui inconcessa adhuc mortalibus gloria, caelorum provincias auxit, et universo dédit incrementum : Non enim vitreos sphaerarum orbes, fragilesque stellas conflavit, sed aeterna mundi corpora Mediceae benefîcentiae dedicavit. Gujus inextincta gloriae cupiditas ut oculos nationum saeculorumque omnium videre doceret proprios impendit oculos, cum jam nil amplius haberet nátura quod ipse videret. Cujus inventa vix intra rerum limites comprehensa fîrmamentum ipsum non solum continet, sed etiam recipit. Qui relictis tot scientiarum monumentis plura secum tulit quam reliquit ; gravi enim, sed nondum effaeta senectute novis contemplationibus majorem gloriam affectans inexplebilem sapientia animam immaturo nobis obitu exhalavit anno 1642. aetatis suae 78.
1°) Quel est le sens du mot elogium ? Expliquez les dérivations de sens? 2°) Relevez par l'étude du champ lexical dominant le domaine scientifique dans lequel Galilée a pour Mersenne déployé tout son génie.
|