Exploiter un corpus : entrée lexicale |
Exercice 4
Lisez le texte puis cliquez ici pour répondre aux questions ! MARINO MERSENNE a GALILEO in Firenze. (Parigi, 27 novembre 1637) Illustrissimo V. Magno Galilaeo. Tandem, Vir Illustrissime, perfectam habes de dioptricis theoriam et praxim, quibus dioptrica instrumenta deinceps construantur, quae siderum phaenomena nobis perfectius detegant, et geometriam, quae hactenus incognita detegat. Accipe igitur librum Domini de Cartesii quem ad te Batavia mittit, nosque fac certiores de huius libri receptione, ut ad illum confestim scribam te illum accepisse. Quod si difficultates quascunque proponendas habueris circa quaedam quae forte satis explicata non fuerint aut quae videbuntur negotium aliquod facessere, pollicetur se statim ea soluturum atque responsurum. Tuas autem litteras fidelissime sum ad illum missurus, si quas scripseris. Utinam nostra te Gallia, quemadmodum R. P. Campanellam, teneret, ut duobus summis viris eodem saeculo eodemque loco frueremur, et ea esses libertate qua Gallos esse contingit. Verumtamen sit summa laus Deo Optimo Maxime, eiusque voluntas in nobis, sicut in coelis, ex omni parte perficiatur. Quem veneror tibi firmissimam salutem atque valetudinem impertiatur, quamdiu tui fuero Obsequentissimus F. M. Mersennus M.
|