texte1: exercice à trous sur les ablatifs absolus

Gap-fill exercise

Fill in all the gaps, then press "Check" to check your answers. Use the "Hint" button to get a free letter if an answer is giving you trouble. You can also click on the "[?]" button to get a clue. Note that you will lose points if you ask for hints or clues!

Ceterum ego dum omnia stupeo, paene resupinatus crura mea fregi. Ad sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena uinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum : CAVE CANEM. Et collegae quidem mei riserunt. Ego autem non destiti totum parietem persequi. Erat autem uenalicium {cum} titulis pictis, et ipse Trimalchio capillatus caduceum tenebat que Romam intrabat. Hinc quemadmodum ratiocinari didicisset, deinque dispensator factus esset, omnia diligenter curiosus pictor cum inscriptione reddiderat. In deficiente uero iam porticu leuatum mento in tribunal excelsum Mercurius rapiebat. Praesto erat Fortuna cornu abundanti copiosa et tres gregem cursorum cum magistro se exercentem. Praeterea Parcae aurea pensa torquentes. Notaui etiam in porticu grande armarium in angulo uidi, in cuius aedicula erant Lares argentei positi Venerisque signum marmoreum et pyxis aurea non pusilla, in qua barbam ipsius conditam esse dicebant. Interrogare ergo atriensem coepi, quas in medio picturas haberent". Iliada et Odyssian, inquit, ac Laenatis gladiatorium munus".