L'ablatif absolu

Exercice "à trous"

  

Combler les trous avec les subordonnées participiales qui vous sont proposées. Vous pouvez cliquer sur "indice" pour obtenir la traduction française.

   deiectis rectoribus      equis maxime consternatis      peruersis rupibus iuxta,      sibi quoque tendente ut periculo primus euaderet,      signo dato   
... Excidere etiam saeuientes quidam in flumen ; sed pondere ipso stabiles, , quaerendis pedetemptim uadis in terram euasere.
32. Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad Alpes cum bona pace incolentium ea loca Gallorum peruenit. Tum, quamquam fama prius, qua incerta in maius uero ferri solent, praecepta res erat, tamen ex propinquo uisa montium altitudo niuesque caelo prope immixtae, tecta informia imposita rupibus, pecora iumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaque omnia rigentia gelu, cetera uisu quam dictu foediora terrorem renouarunt.
[...]
33. Prima deinde luce castra mota et agmen reliquum incedere coepit. Iam montani ex castellis ad stationem solitam conueniebant, cum repente conspiciunt alios arce occupata sua super caput imminentes, alios uia transire hostes. Vtraque simul obiecta res oculis animisque immobiles parumper eos defixit ; deinde, ut trepidationem in angustiis suoque ipsum tumultu misceri agmen uidere, , quidquid adiecissent ipsi terroris satis ad perniciem fore rati, inuia ac deuia adsueti decurrunt. Tum uero simul ab hostibus, simul ab iniquitate locorum Poeni oppugnabantur plusque inter ipsos, quam cum hostibus certaminis erat.