Exercice "à trous"

  

Combler les trous avec les pronoms relatifs manquants. Si nécessaire, cliquer sur ? pour obtenir le cas, le genre et le nombre exigés.

Tres ferme horas pugnatum est et ubique atrociter ; circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est. Eum et robora uirorum sequebantur et ipse, in parte premi ac laborare senserat suos, impigre ferebat opem, insignemque armis et hostes summa ui petebant et tuebantur ciues, donec Insuber eques - Ducario nomen erat - facie quoque noscitans consulem, en, inquit, hic est popularibus suis, legiones nostras cecidit agrosque et urbem est depopulatus ; iam ego hanc uictimam manibus peremptorum foede ciuium dabo. Subditisque calcaribus equo per confertissimam hostium turbam impetum facit obtruncatoque prius armigero, se infesto uenienti obuiam obiecerat, consulem lancea transfixit ; spoliare cupientem triarii obiectis scutis arcuere. Magnae partis fuga inde primum coepit ; et iam nec lacus nec montes pauori obstabant ; per omnia arta praeruptaque uelut caeci euadunt, armaque et uiri super alium alii praecipitantur. Pars magna, locus fugae deest, per prima uada paludis in aquam progressi, quoad capitibus umeris exstare possunt, sese immergunt ;