Exercice "à trous"

  

Combler les trous avec les pronoms relatifs manquants. Si nécessaire, cliquer sur ? pour obtenir le cas, le genre et le nombre exigés.

Itaque ne in conspectos procul immitteretur eques, sublatis raptim signis quam citatissimo poterant agmine sese abripuerunt. Postero die cum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si arma tradidissent, abire cum singulis uestimentis passurum, sese dediderunt ; Punica religione seruata fides ab Hannibale est atque in uincula omnes coniecti.
Haec est nobilis ad Trasumennum pugna atque inter paucas memorata populi Romani clades. Quindecim milia Romanorum in acie caesa sunt ; decem milia sparsa fuga per omnem Etruriam auersis itineribus urbem petiere ; duo milia quingenti hostium in acie, multi postea utrimque ex uolneribus periere. Multiplex caedes utrimque facta traditur ab aliis ; ego praeterquam quod nihil auctum ex uano uelim, nimis inclinant ferme scribentium animi, Fabium, aequalem temporibus huiusce belli, potissimum auctorem habui. Hannibal captiuorum Latini nominis essent sine pretio dimissis, Romanis in uincula datis, segregata ex hostium coaceruatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri iussisset, Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non inuenit.