Exercice "à trous"

Combler les trous avec les propositions participiales qui ont été retirées et dont la liste vous est fournie.

   deficientibus animis      eruptione impigre facta      obiectis scutis      obtruncatoque prius armigero      Subditisque calcaribus   
equo per confertissimam hostium turbam impetum facit , qui se infesto uenienti obuiam obiecerat, consulem lancea transfixit ; spoliare cupientem triarii arcuere. Magnae partis fuga inde primum coepit ; et iam nec lacus nec montes pauori obstabant ; per omnia arta praeruptaque uelut caeci euadunt, armaque et uiri super alium alii praecipitantur. Pars magna, ubi locus fugae deest, per prima uada paludis in aquam progressi, quoad capitibus umeris exstare possunt, sese immergunt ; fuere quos inconsultus pauor nando etiam capessere fugam impulerit ; quae ubi immensa ac sine spe erat, aut hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi uada retro aegerrime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur. Sex milia ferme primi agminis per aduersos hostes , ignari omnium quae post se agerentur, ex saltu euasere et, cum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quae fortuna pugnae esset neque scire nec perspicere prae caligine poterant.