Le gérondif et l'adjectif verbal

Exercice "à trous"

  

Combler les trous avec le gérondif ou l'adjectif verbal qui a été retiré.

21. Marcius inde in barbaros si qui nondum perdomiti erant sub ius dicionemque missus. Scipio Carthaginem ad uota dis munusque gladiatorium, quod mortis causa patris patruique parauerat, rediit. Gladiatorum spectaculum fuit non ex eo genere hominum ex quo lanistis comparare mos est, seruorum de catasta ac liberorum qui uenalem sanguinem habent : uoluntaria omnis et gratuita opera pugnantium fuit. Nam alii missi ab regulis sunt ad specimen insitae genti uirtutis , alii ipsi professi se pugnaturos in gratiam ducis, alios aemulatio et certamen ut prouocarent prouocatique haud abnuerent traxit ; quidam quas controuersias finire nequierant aut noluerant, pacto inter se ut uictorem res sequeretur, ferro decreuerunt.