Le subjonctif

Exercice "à trous"

  

Combler les trous avec les formes de subjonctif qui ont été retirées. Si nécessaire, cliquer sur "indice" pour obtenir l'indication du verbe, du temps et de la personne.

cum pater patruusque meus interfecti, cum duo exercitus eorum prope occidione occisi essent, cum amissae Hispaniae, cum quattuor exercitus Poenorum quattuorque duces omnia metu armisque tenerent, cum quaesitus ad id bellum imperator nemo se ostenderet praeter me, nemo profiteri nomen ausus esset, cum mihi quattuor et uiginti annos nato imperium populus Romanus, quid ita tum nemo aetatem meam, uim hostium, difficultatem belli, patris patruique recentem cladem commemorabat ? utrum maior aliqua nunc in Africa calamitas accepta est quam tunc in Hispania erat ? an maiores nunc sunt exercitus in Africa et duces plures melioresque quam tunc in Hispania fuerunt ? an aetas mea tunc maturior bello gerendo fuit quam nunc est ? an cum Carthaginiensi hoste in Hispania quam in Africa bellum geri aptius est ? facile est post fusos fugatosque quattuor exercitus Punicos, post tot urbes ui captas aut metu subactas in dicionem, post perdomita omnia usque ad Oceanum, tot regulos, tot saeuas gentes, post receptam totam Hispaniam ita ut uestigium belli nullum reliquum sit, eleuare meas res gestas, tam hercule quam, si uictor ex Africa redierim, ea ipsa eleuare quae nunc retinendi mei causa ut terribilia eadem uerbis extolluntur. Negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus. M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam , neque recordatur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africae, et res egregie primo anno gessisse et quantum ad Carthaginienses duces attinet inuictum ad ultimum permansisse. Nihil igitur me isto exemplo . Si hoc bello non priore, si nuper et non annis ante quadraginta ista ita clades , qui ego minus in Africam Regulo capto quam Scipionibus occisis in Hispaniam traicerem ?