Ne quid interim dum traicio, dum expono exercitum in Africa, dum castra ad Carthaginem promoueo, res publica hic detrimenti capiat, quod tu, Q. Fabi, cum uictor tota uolitaret Italia Hannibal potuisti praestare, hoc uide ne contumeliosum sit concusso iam et paene fracto Hannibale negare posse P. Licinium consulem, uirum fortissimum, praestare, qui ne a sacris absit pontifex maximus ideo in sortem tam longinquae prouinciae non uenit. Si hercules nihilo maturius hoc quo ego censeo modo perficeretur bellum, tamen ad dignitatem populi Romani famamque apud reges gentesque externas pertinebat, non ad defendendam modo Italiam sed ad inferenda etiam Africae arma uideri nobis animum esse, nec hoc credi uolgarique quod Hannibal ausus sit neminem ducem Romanum audere, et priore Punico bello tum cum de Sicilia certaretur totiens Africam ab nostris exercitibusque et classibus oppugnatam, nunc cum de Italia certetur Africam pacatam esse. |