facile est post fusos fugatosque quattuor exercitus Punicos, post tot urbes ui captas aut metu subactas in dicionem, post perdomita omnia usque ad Oceanum, tot regulos, tot saeuas gentes, post receptam totam Hispaniam ita ut uestigium belli nullum reliquum sit, eleuare meas res gestas, tam hercule quam, si uictor ex Africa redierim, ea ipsa eleuare quae nunc retinendi mei causa ut terribilia eadem uideantur uerbis extolluntur. Negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus. M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recordatur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africae, et res egregie primo anno gessisse et quantum ad Carthaginienses duces attinet inuictum ad ultimum permansisse. |