Exercice "à trous"

Combler les trous avec les propositions participiales qui ont été retirées et dont la liste vous est fournie.

   captiuorum qui Latini nominis essent sine pretio dimissis      fidem dante Maharbale      Inclinata denique re      Romanis in uincula datis      sublatis raptim signis   
, cum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum liquida iam luce montes campique perditas res stratamque ostendere foede Romanam aciem. Itaque ne in conspectos procul immitteretur eques, quam citatissimo poterant agmine sese abripuerunt. Postero die cum super cetera extrema fames etiam instaret, , qui cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si arma tradidissent, abire cum singulis uestimentis passurum, sese dediderunt ; quae Punica religione seruata fides ab Hannibale est atque in uincula omnes coniecti.
Haec est nobilis ad Trasumennum pugna atque inter paucas memorata populi Romani clades. Quindecim milia Romanorum in acie caesa sunt ; decem milia sparsa fuga per omnem Etruriam auersis itineribus urbem petiere ; duo milia quingenti hostium in acie, multi postea utrimque ex uolneribus periere. Multiplex caedes utrimque facta traditur ab aliis ; ego praeterquam quod nihil auctum ex uano uelim, quo nimis inclinant ferme scribentium animi, Fabium, aequalem temporibus huiusce belli, potissimum auctorem habui. Hannibal , , segregata ex hostium coaceruatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri iussisset, Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non inuenit.