CICERON : De Republica XIV , 21-22 : Texte latin
XIV. 21. Tum Philus : nihil noui uobis adferam neque quod a me sit cogitatum aut inuentum ; nam memoria teneo C. Sulpicium Gallum, doctissimum, ut scitis, hominem, cum idem hoc uisum diceretur et esset casu apud M.Marcellum, qui cum eo consul fuerat, sphaeram quam M.Marcelli auus, captis Syracusis, ex urbe locupletissima atque ornatissima sustulisset, cum aliud nihil ex tanta praeda domum suam deportauisset, jussisse proferri ; cujus ego sphaerae, cum persaepe propter Archimedi gloriam nomen audissem, speciem ipsam non sum tanto opere admiratus ; erat enim illa uenustior et nobilior in uolgus quam ab eodem Archimede factam posuerat in templo Uirtutis Marcellus idem. 22. Sed posteaquam coepit rationem hujus operis scientissime Gallus exponere, plus in illo Siculo ingeni quam uideretur natura humana ferre potuisse indicabam fuisse. Dicebat enim Gallus sphaerae illius alterius solidae atque plenae uetus esse inuentum et eam a Thalete Milesio primum esse tornatam, post autem ab Eudoxo Cnidio, discipulo, ut ferebat, Platonis, eandem illam astris stellisque quae caelo inhaerent esse descriptam ; cujus omnem ornatum et discriptionem sumptam ab Eudoxo multis annis post non astrologiae scientia sed poetica quadam facultate uersibus Aratum extulisse. Hoc autem sphaerae genus, in quo solis et lunae motus inessent et earum quinque stellarum quae errantes et quasi uagae nominarentur, in illa sphaera solida non potuisse finiri atque in eo admirandum esse inuentum Archimedi quod excogitasset quem ad modum in dissimillimis motibus inaequabiles et uarios cursus seruaret una conuersio. Hanc sphaeram Gallus cum moueret, fiebat ut soli luna totidem conuersionibus in aere illo quot diebus in ipso caelo succederet, ex quo et in (caelo) sphaera solis fieret eadem illa defectio et incideret luna tum in eam metam quae esset umbra terrae, cum sole regione...
|