CICERON, Conjuration de Catilina, Livre I

Chapitre 1

version imprimable :

Introduction

Traduction

Questions d'analyse Vocabulaire
Grammaire
Commentaire

Pour lire le texte dans l'œuvre

[1,1] Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra ? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet ? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia ? Nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis uigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora uultusque mouerunt ? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non uides ? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos conuocaueris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris ?

O tempora, o mores ! Senatus haec intellegit. consul uidet ; hic tamen uiuit. Viuit ? immo uero etiam in senatum uenit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unumquemque nostrum. Nos autem fortes uiri satis facere rei publicae uidemur, si istius furorem ac tela uitamus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos {omnes iam diu} machinaris.

Cicéron, In Catilinam