EUTROPE, Abrégé de l'Histoire romaine, livre VI, chapitre 12

version imprimable :

Introduction

Questions d'analyse

Recherches Vocabulaire
Grammaire

Pour lire le texte dans l'œuvre

[6,12] M. Tullio Cicerone oratore et C. Antonio consulibus, anno ab urbe condita sexcentesimo octogesimo nono, L. Sergius Catilina, nobilissimi generis uir, sed ingenii prauissimi, ad delendam patriam coniurauit cum quibusdam claris quidem, sed audacibus uiris. A Cicerone urbe expulsus est. Socii eius deprehensi in carcere strangulati sunt. Ab Antonio, altero consule, Catilina ipse uictus proelio est et interfectus.

Eutrope