CICERON, Conjuration de Catilina, Livre I

Chapitre 13

version imprimable :

Introduction

Traduction

Questions d'analyse Vocabulaire
Grammaire
Commentaire

Pour lire le texte dans l'oeuvre

   Quare secedant inprobi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique, {id} quod saepe iam dixi, secernantur a nobis ; desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare ; sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque, quid de re publica sentiat. Polliceor hoc uobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in uobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis uirtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, uindicata esse uideatis. Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua peste ac pernicie cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium.

CicÚron, In Catilinam