Version

Version imprimable :

Fuisti igitur apud Laecam, illa nocte, Catilina ; distribuisti partes Italiae, descripsisti partes Urbis ad incendia. O dii immortales ! Quam rempublicam habemus ? In qua urbe uiuimus ?

Salus summa reipublicae non est periclitanda. Parauisti manum causa consulum interficiendorum. Nunc iam petis aperte rempublicam unuiuersam ; uocas ad exitium et uastitatem templa deorum immortalium, tecta urbis, uitam omnium ciuium, denique Italiam totam.

Castra sunt in Italia contra rempublicam, in Etruriae faucibus collocata. Uidemus autem imperatorem eorum castrorum, intra moenia atque adeo in senatu, molientem quotidie aliquam perniciem reipublicae.

Num dubitas, Catilina, me imperante, exire ? Non potes iam uiuere diutius nobiscum, non feram, non sinam.

d'après Cicéron