ETAPE 1 ( un homme: présentation )
Découvrons le texte et traduisons ( 1 )
Découvrons le texte et traduisons ( 2 )
lexique: corpus humanum

étymologie:le corps humain

texte extrait du De Vita duodecim Caesarum, Divus Iulius de Suétone

version imprimable:

1. ( XLV ) Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris uegetisque oculis, ualitudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo linqui atque etiam per somnum exterreri solebat.

2. Comitiali quoque morbo bis inter res agendas  correptus est.

3. Circa corporis curam morosior, ut non solum tonderetur diligenter ac raderetur, sed uelleretur  etiam, ut quidam exprobrauerunt, caluitii  uero deformitatem iniquissime ferret saepe obtrectatorum iocis obnoxiam expertus.Ideoque et deficientem capillum reuocare a uertice adsueuerat et ex omnibus decretis sibi a senatu populoque honoribus non aliud aut recepit aut usurpauit libentius quam ius laureae coronae perpetuo gestandae. Etiam cultu notabilem ferunt: usum enim lato clauo ad manus fimbriato nec umquam aliter quam ut super eum cingeretur, et quidem fluxiore cinctura; unde   emanasse Sullae dictum optimates saepius admonentis, "  ut male praecinctum puerum cauerent."