ETAPE 4

Analyse d'un tableau

( tâche complexe )

texte extrait du De Vita duodecim Caesarum, Divus Iulius de Suétone

version imprimable:

( LXXXII ) Assidentem conspirati specie officii circumsteterunt, ilicoque Cimber Tillius, qui primas partes susceperat, quasi aliquid rogaturus propius accessit renuentique et gestu in aliud tempus differenti ab utroque umero togam adprehendit.
Deinde clamantem: 'ista quidem uis est!' alter e Cascis auersum uulnerat paulum infra iugulum.
Caesar Cascae brachium arreptum graphio traiecit conatusque prosilire alio uulnere tardatus est.
Utque animaduertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obuoluit, simul sinistra manu sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet etiam inferiore corporis parte uelata.
Atque ita tribus et uiginti plagis confossus est uno modo ad primum ictum gemitu sine uoce edito, etsi tradiderunt quidam Marco Bruto irruenti dixisse: « kai su teknon ».
Exanimis diffugientibus cunctis aliquamdiu iacuit, donec lecticae impositum, dependente brachio, tres seruoli domum rettulerunt.

Nec in tot uulneribus, ut Antistius medicus existimabat, letale ullum repertum est, nisi quod secundo loco in pectore acceperat.