Brillant avocat et magistrat, proche de l'empereur Trajan, Pline est l'un des hommes les plus riches de son temps. Il possède plusieurs propriétés à la campagne. Il décrit dans cette lettre à son ami Apollinaire sa villa en Toscane pour le rassurer, car ce dernier est persuadé que l'air de la région n'est pas sain.

Inde apodyterium balinei laxum et hilare excipit cella frigidaria, in qua baptisterium amplum atque opacum. Si natare latius aut tepidius uelis, in area piscina est, in proximo puteus, ex quo possis rursus astringi, si paeniteat teporis. Frigidariae cellae conectitur media, cui sol benignissime praesto est; caldariae magis, prominet enim. In hac tres descensiones, duae in sole, tertia a sole longius, a luce non longius. [ ...]

Rectus hic hippodromi limes in extrema parte hemicyclio frangitur mutatque faciem: cupressis ambitur et tegitur, densiore umbra opacior nigriorque; interioribus circulis - sunt enim plures - purissimum diem recipit. [ ...] Medium spatium breuioribus utrimque platanis adornatur. [ ...]

In capite stibadium candido marmore uite protegitur; uitem quattuor columellae Carystiae subeunt. Ex stibadio aqua uelut expressa cubantium pondere sipunculis effluit, cauato lapide suscipitur, gracili marmore continetur atque ita occulte temperatur, ut impleat nec redundet.Gustatorium grauiorque cena margini imponitur, leuior naucularum et auium figuris innatans circumit.

extraits de la Lettre de Pline le Jeune, V, 6