Litore
dotali solo comitatus Achate
secretum nudo dum pede carpit iter,
[3,605] aspicit errantem, nec credere sustinet
Annam
esse : quid in Latios illa ueniret agros?
Dum secum Aeneas, 'Anna est!' exclamat Achates:
ad nomen uoltus sustulit illa suos.
Heu, quid agat? fugiat? quos terrae quaerat hiatus?
[3,610] Ante oculos miserae fata sororis
erant.
Sensit, et adloquitur trepidam Cythereius heros
flet tamen admonitu motus, Elissa, tui:
'Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas
tellurem fato prosperiore dari,
[3,615] perque deos comites, hac nuper sede
locatos,
saepe meas illos increpuisse moras.
Nec timui de morte tamen: metus abfuit iste.
ei mihi, credibili fortior illa fuit.
Ne refer: aspexi non illo corpore digna
[3,620] uolnera Tartareas ausus adire domos.
|