TEXTE 2 : Virgile, Enéide, IV, vers 1-30

voir l'extrait dans son contexte

vocabulaire au fil du texte
grammaire au fil du texte
commentaire au fil du texte
traductions 1- 2

[1, 1] At regina graui iamdudum saucia cura
uolnus alit uenis, et caeco carpitur igni.
Multa uiri uirtus animo, multusque recursat
gentis honos : haerent infixi pectore uoltus
5 uerbaque, nec placidam membris dat cura quietem.
Postera Phoebea lustrabat lampade terras,
umentemque Aurora polo dimouerat umbram,
cum sic unanimam adloquitur male sana sororem :
"Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent !
10 Quis nouus hic nostris successit sedibus hospes,
quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis !
Credo equidem, nec uana fides, genus esse deorum.
Degeneres animos timor arguit : heu, quibus ille
iactatus fatis ! Quae bella exhausta canebat !
15 Si mihi non animo fixum immotumque sederet,
ne cui me uinclo uellem sociare iugali,
postquam primus amor deceptam morte fefellit;
si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
huic uni forsan potui succumbere culpae.
20 Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei
coniugis et sparsos fraterna caede Penatis,
solus hic inflexit sensus, animumque labantem
impulit: adgnosco ueteris uestigia flammae.
Sed mihi uel tellus optem prius ima dehiscat,
25 uel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
pallentis umbras Erebi noctemque profundam,
ante, Pudor, quam te uiolo, aut tua iura resoluo.
Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
abstulit; ille habeat secum seruetque sepulchro."
30 Sic effata sinum lacrimis impleuit obortis.