TEXTE 4 : Ovide, Fastes, 3, vers 595-625

voir l'extrait dans son contexte

vocabulaire au fil du texte
grammaire au fil du texte
commentaire au fil du texte
traductions 1- 2

[3,595] Iactatur tumidas exul Phoenissa per undas,
umidaque opposita lumina ueste tegit.
Tum primum Dido felix est dicta sorori
et quaecumque aliquam corpore pressit humum.
Ducitur ad Laurens ingenti flamine litus
[3,600] puppis, et expositis omnibus hausta perit.
Iam pius Aeneas regno nataque Latini
auctus erat, populos miscueratque duos.
Litore dotali solo comitatus Achate
secretum nudo dum pede carpit iter,
[3,605] aspicit errantem, nec credere sustinet Annam
esse: quid in Latios illa ueniret agros?
Dum secum Aeneas, 'Anna est!' exclamat Achates:
ad nomen uoltus sustulit illa suos.
Heu, quid agat? fugiat? quos terrae quaerat hiatus?
[3,610] Ante oculos miserae fata sororis erant.
Sensit, et adloquitur trepidam Cythereius heros
flet tamen admonitu motus, Elissa, tui:
'Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas
tellurem fato prosperiore dari,
[3,615] perque deos comites, hac nuper sede locatos,
saepe meas illos increpuisse moras.
Nec timui de morte tamen: metus abfuit iste.
ei mihi, credibili fortior illa fuit.
Ne refer: aspexi non illo corpore digna
[3,620] uolnera Tartareas ausus adire domos.
At tu, seu ratio te nostris adpulit oris
siue deus, regni commoda carpe mei.
Multa tibi memores, nil non debemus Elissae:
nomine grata tuo, grata sororis eris.'