Devoir de type "bac" autour du TEXTE 5 : Justin, Histoire Universelle, 18, 6…

 

document iconographique 1
document iconographique 2
questions

Tite Live, Histoire Romaine I


Paucis interiectis diebus Sex- Tarquinius inscio Conlatino cum comite uno Collatiam uenit. Vbi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore
ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes uidebantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam uenit sinistraque manu mulieris pectore oppresso "Tace, Lucretia, inquit; Sex- Tarquinius sum; ferrum in manu est;
moriere, si emiseris uocem". Cum pauida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem uideret, tum Tarquinius fateri
amorem, orare, miscere precibus minas, uersare in omnes partes muliebrem animum. Vbi obstinatam uidebat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua iugulatum seruum nudum positurum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. Quo terrore cum uicisset obstinatam pudicitiam uelut uictrix libido profectusque inde Tarquinius ferox
expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad uirum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis ueniant; ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. Sp- Lucretius cum P-Valerio Volesi filio, Conlatinus cum L- Iunio Bruto uenit, cum quo forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conuentus. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inueniunt. Aduentu suorum lacrimae obortae quaerentique uiro "satin salue?" "minime" inquit; "quid enim salui est mulieri amissa pudicitia? uestigia uiri alieni Conlatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus est tantum uiolatum, animus insons; mors testis erit. Sed date dexteras fidemque haud impune adultero fore. Sex- est Tarquinius, qui hostis pro hospite priore nocte ui armatus mihi sibique, si uos uiri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium". Dant ordine omnes fidem; consolantur aegram animi auertendo noxam ab coacta in auctorem delicti:
mentem peccare, non corpus, et unde consilium afuerit, culpam abesse.
"Vos" inquit "uideritis, quid illi debeatur; ego me etsi peccato absoluo, supplicio non libero; nec una deinde impudica Lucretiae exemplo uiuet".
(1,58,11) Cultrum, quem sub ueste abditum habebat, eum in corde defigit prolapsaque in uulnus moribunda cecidit. Conclamat uir paterque.
Brutus illis luctu occupatis cultrum ex uulnere Lucretiae extractum manantem cruore prae se tenens, "per hunc" inquit "castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro uosque, dii, testes facio me L- Tarquinium
Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro, igni, quacumque dehinc ui possim, exacturum nec illos nec alium quemquam regnare Romae passurum". Cultrum deinde Conlatino tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde nouum in Bruti pectore ingenium. Vt praeceptum erat, iurant; totique ab luctu uersi in iram, Brutum iam inde ad expugnandum regnum uocantem sequuntur ducem. Elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt concientque miraculo, ut fit, rei nouae atque
indignitate homines. Pro se quisque scelus regium ac uim queruntur. Mouet cum patris maestitia, tum Brutus castigator
lacrimarum atque inertium querellarum auctorque, quod uiros, quod Romanos deceret, arma capiendi aduersus
hostilia ausos. Ferocissimus quisque iuuenum cum armis uoluntarius adest; sequitur et cetera iuuentus. Inde patri praesidio relicto, Collatiae ad portas custodibusque locatis, ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti. Vbi eo uentum est, quacumque incedit armata multitudo, pauorem ac tumultum facit; rursus ubi anteire
primores ciuitatis uident, quidquid sit, haud temere esse rentur.
Nec minorem motum animorum Romae tam atrox res facit, quam Collatiae fecerat. Ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul uentum est, praeco ad tribunum celerum, in quo tum magistratu forte
Brutus erat, populum aduocauit. Ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique, quod simulatum ad eam diem fuerat, de ui ac libidine Sex- Tarquinii, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini, cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset.
Addita superbia ipsius regis miseriaeque et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas demersae; Romanos homines, uictores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos.
Indigna Ser- Tulli regis memorata caedes et inuecta corpori patris nefando uehiculo filia inuocatique ultores parentum di. His atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis incensam multitudinem perpulit, ut imperium regi abrogaret exulesque esse iuberet L- Tarquinium cum coniuge ac liberis. Ipse iunioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque ad concitandum inde aduersus regem exercitum Ardeam in castra est profectus; imperium in urbe Lucretio, praefecto urbis iam ante ab rege instituto,
relinquit. Inter hunc tumultum Tullia domo profugit exsecrantibus, quacumque incedebat, inuocantibusque parentum furias uiris mulieribusque.
Harum rerum nuntiis in castra perlatis cum re noua trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit uiam Brutus - senserat enim aduentum -, ne obuius fieret; eodemque fere tempore diuersis itineribus Brutus Ardeam, Tarquinius Romam uenerunt. Tarquinio clausae portae exsiliumque indictum; liberatorem urbis laeta castra accepere, exactique inde liberi regis. Duo patrem secuti sunt, qui exsulatum Caere in Etruscos ierunt. Sex- Tarquinius Gabios tamquam in suum regnum profectus ab ultoribus ueterum simultatium, quas sibi ipse caedibus rapinisque concierat, est interfectus. L- Tarquinius Superbus regnauit annos quinque et uiginti. Regnatum Romae ab condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quattuor. Duo consules inde comitiiscenturiatis a praefecto urbis ex commentariis Serui Tulli creati sunt, L- Iunius Brutus et L- Tarquinius Conlatinus.