TEXTE 5 :

Justin, Histoire Universelle, 18, 6…

voir l'extrait dans son contexte

vocabulaire
grammaire
questions
commentaire
traduction

Itaque Elissa delata in Africae sinum incolas loci eius aduentu peregrinorum mutuarumque rerum commercio gaudentes in amicitiam sollicitat, dein empto loco, qui corio bouis tegi posset, in quo fessos longa nauigatione socios, quoad proficisceretur, reficere posset, corium in
tenuissimas partes secari iubet atque ita maius loci spatium, quam petierat, occupat, unde postea ei loco Byrsae nomen fuit. Confluentibus deinde uicinis locorum, qui spe lucri multa hospitibus uenalia inferebant, sedesque ibi statuentibus ex frequentia hominum uelut instar ciuitatis effectum est. Vticensium quoque legati dona ut consanguineis adtulerunt hortatique sunt, urbem ibi conderent, ubi sedes sortiti essent. Sed et Afros detinendi aduenas amor cepit. Itaque consentientibus omnibus Karthago conditur statuto annuo uectigali pro solo urbis. In primis fundamentis caput bubulum inuentum est, quod auspicium fructuosae quidem, se laboriosae perpetuoque seruae urbis fuit; propter quod in aliud locum urbs translata, ibi quoque equi caput repertum, bellicosum potentemque populum futurum significans, urbi auspicatam sedem dedit. Tunc ad opinionem nouae urbis concurrentibus gentibus breui et populus et ciuitas magna facta .
VI. Cum successu rerum florentes Karthaginis opes essent, rex Maxitanorum Hiarbas decem Poenorum principibus ad se arcessitis Elissae nuptias sub belli denuntiatione petit. Quod legati reginae referre metuentes Punico cum ea ingenio egerunt, nuntiantes regem aliquem poscere, qui cultiores uictus eum Afrosque perdoceat; sed quem inueniri posse, qui ad barbaros et ferarum more uiuentes transire a consanguineis uelit? Tunc a regina castigati, si pro salute patriae asperiorem uitam recusarent, cui etiam ipsa uita, si res exigat, debeatur, regis mandata aperuere, dicentes quae praecipiat aliis, ipsi facienda esse, si uelit urbi consultum esse. Hoc dolo capta diu Acherbae uiri nomine cum multis lacrimis et lamentatione flebili inuocato ad postremum ituram se, quo sua et urbis fata uocarent, respondit. In hoc trium mensium sumpto spatio, pyra in ultima parte urbis instructa, uelut placatura uiri manes inferiasque ante nuptias missura multas hostias caedit et sumpto gladio pyram conscendit atque ita ad populum respiciens ituram se ad uirum, sicut praeceperint, dixit uitamque gladio finiuit. Quam diu Karthago inuicta fuit, pro dea culta est.