TEXTE N°1 : Tite-Live, Histoire romaine, XXI, 4 - 5
"Portrait d'Hannibal"

Introduction

Texte de M. E. PESSONEAUX, Oeuvres complètes de Tite-Live

Version imprimable du texte latin :   

Traduction

4. Missus Hannibal in Hispaniam primo statim aduentu omnem exercitum in se conuertit ; Hamilcarem iuuenem redditum sibi ueteres milites credere ; eundem uigorem in uoltu uimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. Dein breui effecit ut pater in se minimum momentum ad fauorem conciliandum esset. Nunquam ingenium idem ad res diuersissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres utrum imperatori an exercitui carior esset ; neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus uinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par ; cibi potionisque desiderio naturali, non uoluptate modus finitus ; uigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora ; id [quod gerendis rebus superesset] quieti datum ; ea neque molli strato neque silentio accersita ; multi saepe militari sagulo opertum, humi iacentem inter custodias stationesque militum, conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens : arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat ; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas uiri uirtutes ingentia uitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil ueri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio. Cum hac indole uirtutum atque uitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re [quae agenda uidendaque magno futuro duci esset] praetermissa.

5. Ceterum ex [quo die dux est declaratus], uelut Italia ei prouincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit.

Pour le code des couleurs, voir la grammaire !