Texte 2
« Comment il faut se conduire avec les esclaves »
Sénèque, Lettres à Lucilius, V, 47
INTRODUCTION
version imprimable, avec traduction  :
Texte latin des itinera electronica
Vocabulaire Traduction

SENECA LUCILIO SUO SALUTEM.

Libenter ex iis qui a te ueniunt cognoui familiariter te cum seruis tuis uiuere : hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. "Serui sunt." Immo homines. "Serui sunt" Immo contubernales. "Serui sunt." Immo humiles amici. "Serui sunt." Immo conserui, si cogitaueris tantundem in utrosque licere fortunae. Itaque rideo istos qui turpe existimant cum seruo suo cenare : quare, nisi quia superbissima consuetudo cenanti domino stantium seruorum turbam circumdedit ? Est ille plus quam capit, et ingenti auiditate onerat distentum uentrem ac desuetum iam uentris officio, ut maiore opera omnia egerat quam ingessit. At infelicibus seruis mouere labra ne in hoc quidem ut loquantur, licet ; uirga murmur omne compescitur, et ne fortuita quidem uerberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus ; magno malo ulla uoce interpellatum silentium luitur ; nocte tota ieiuni mutique perstant. Sic fit ut isti de domino loquantur quibus coram domino loqui non licet. At illi quibus non tantum coram dominis sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere ceruicem, periculum imminens in caput suum auertere ; in conuiuiis loquebantur, sed in tormentis tacebant.