TEXTE N°3 : Tite-Live, Histoire romaine, XXII, 6 - 7
"Le désastre de Trasimène"

Introduction

Version imprimable du texte latin :

Vocabulaire
Traduction

6. Tres ferme horas pugnatum est et ubique atrociter ; circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est. Eum et robora uirorum sequebantur et ipse, [quacumque in parte premi ac laborare senserat suos], impigre ferebat opem, insignemque armis et hostes summa ui petebant et tuebantur ciues, donec Insuber eques - Ducario nomen erat - facie quoque noscitans consulem, en, inquit, hic est popularibus suis, [qui legiones nostras cecidit agrosque et urbem est depopulatus ; iam ego hanc uictimam manibus peremptorum foede ciuium dabo. Subditisque calcaribus equo per confertissimam hostium turbam impetum facit obtruncatoque prius armigero, [qui se infesto uenienti obuiam obiecerat], consulem lancea transfixit ; spoliare cupientem triarii obiectis scutis arcuere. Magnae partis fuga inde primum coepit ; et iam nec lacus nec montes pauori obstabant ; per omnia arta praeruptaque uelut caeci euadunt, armaque et uiri super alium alii praecipitantur. Pars magna, [ubi locus fugae deest], per prima uada paludis in aquam progressi, quoad capitibus umeris exstare possunt, sese immergunt ; fuere [quos inconsultus pauor nando etiam capessere fugam impulerit] ; quae ubi immensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi uada retro aegerrime repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim trucidabantur. Sex milia ferme primi agminis per aduersos hostes eruptione impigre facta, ignari omnium [quae post se agerentur], ex saltu euasere et, cum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum audientes, quae fortuna pugnae esset neque scire nec perspicere prae caligine poterant. Inclinata denique re, cum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum liquida iam luce montes campique perditas res stratamque ostendere foede Romanam aciem. Itaque ne in conspectos procul immitteretur eques, sublatis raptim signis quam citatissimo poterant agmine sese abripuerunt. Postero die cum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, [qui cum omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat], si arma tradidissent, abire cum singulis uestimentis passurum, sese dediderunt ; quae Punica religione seruata fides ab Hannibale est atque in uincula omnes coniecti.

7. Haec est nobilis ad Trasumennum pugna atque inter paucas memorata populi Romani clades. Quindecim milia Romanorum in acie caesa sunt ; decem milia sparsa fuga per omnem Etruriam auersis itineribus urbem petiere ; duo milia quingenti hostium in acie, multi postea utrimque ex uolneribus periere. Multiplex caedes utrimque facta traditur ab aliis ; ego praeterquam quod nihil auctum ex uano uelim, [quo nimis inclinant ferme scribentium animi], Fabium, aequalem temporibus huiusce belli, potissimum auctorem habui. Hannibal captiuorum [qui Latini nominis essent] sine pretio dimissis, Romanis in uincula datis, segregata ex hostium coaceruatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri iussisset, Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum non inuenit.