CICERON, Conjuration de Catilina, Livre I
Chapitres 3, 4
Questions d'analyse | Vocabulaire | Commentaire |
Pour lire le texte dans l'œuvre [1,3] [...]Teneris undique ; luce sunt clariora nobis tua consilia omnia , quae iam mecum licet recognoscas. Meministine me ante diem XII Kalendas Nouembres dicere in senatu fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem VI Kal. Nouembres, C- Manlium, audaciae satellitem atque administrum tuae ? Num me fefellit, Catilina, non modo res tanta, tam atrox tamque incredibilis, uerum, id quod multo magis est admirandum, dies ? Dixi ego idem in senatu caedem te optumatium contulisse in ante diem V Kalendas Nouembres, tum cum multi principes ciuitatis Roma non tam sui conseruandi quam tuorum consiliorum reprimendorum causa profugerunt. Num infitiari potes te illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commouere te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen, qui remansissemus, caede te contentum esse dicebas ? Quid ? cum te Praeneste Kalendis ipsis Nouembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres, sensistine illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, uigiliis esse munitam ? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam uideam planeque sentiam. [1,4] Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem ; iam intelleges multo me uigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. Dico te priore nocte uenisse inter falcarios (non agam obscure) in M- Laecae domum ; conuenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes ? quid taces ? Conuincam, si negas. Video enim esse hic in senatu quosdam, qui tecum una fuerunt. Cicéron, In Catilinam |