TEXTE N°6 : Tite-Live, Histoire romaine, XXVIII, 43 - 44
"Scipion contre Fabius : un discours de chef"

Introduction

Version imprimable du texte latin :

Vocabulaire
Traduction

Scipio ita locutus fertur :
"Et ipse Q. Fabius principio orationis, patres conscripti, commemorauit in sententia sua posse obtrectationem suspectam esse ; cuius ego rei non tam ipse ausim tantum uirum insimulare quam ea suspicio, uitio orationis an rei, haud sane purgata est. Sic enim honores suos et famam rerum gestarum extulit uerbis ad exstinguendum inuidiae crimen tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit ne mecum aemuletur, et non ab eo [qui, quia super ceteros excellat, [quo me quoque niti non dissimulo], me sibi aequari nolit]. Sic senem se perfunctumque et me infra aetatem filii etiam sui posuit tamquam non longius quam quantum uitae humanae spatium est cupiditas gloriae extendatur maximaque pars eius in memoriam ac posteritatem promineat. Maximo cuique id accidere animo certum habeo ut se non cum praesentibus modo sed cum omnis aeui claris uiris comparent. Equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, laudes non adsequi solum uelle sed -bona uenia tua dixerim-, si possim, etiam exsuperare. Illud nec tibi in me nec mihi in minoribus natu animi sit ut nolimus quemquam nostri similem euadere ciuem ; id enim non eorum modo [quibus inuiderimus] sed rei publicae et paene omnis generis humani detrimentum est. Commemorauit quantum essem periculi aditurus si in Africam traicerem, ut meam quoque, non solum rei publicae et exercitus uicem uideretur sollicitus. Unde haec repente cura de me exorta ? cum pater patruusque meus interfecti, cum duo exercitus eorum prope occidione occisi essent, cum amissae Hispaniae, cum quattuor exercitus Poenorum quattuorque duces omnia metu armisque tenerent, cum quaesitus ad id bellum imperator nemo se ostenderet praeter me, nemo profiteri nomen ausus esset, cum mihi quattuor et uiginti annos nato detulisset imperium populus Romanus, quid ita tum nemo aetatem meam, uim hostium, difficultatem belli, patris patruique recentem cladem commemorabat ? utrum maior aliqua nunc in Africa calamitas accepta est quam tunc in Hispania erat ? an maiores nunc sunt exercitus in Africa et duces plures melioresque quam tunc in Hispania fuerunt ? an aetas mea tunc maturior bello gerendo fuit quam nunc est ? an cum Carthaginiensi hoste in Hispania quam in Africa bellum geri aptius est ? facile est post fusos fugatosque quattuor exercitus Punicos, post tot urbes ui captas aut metu subactas in dicionem, post perdomita omnia usque ad Oceanum, tot regulos, tot saeuas gentes, post receptam totam Hispaniam ita ut uestigium belli nullum reliquum sit, eleuare meas res gestas, tam hercule quam, si uictor ex Africa redierim, ea ipsa eleuare [quae nunc retinendi mei causa ut terribilia eadem uideantur uerbis extolluntur]. Negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus. M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recordatur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africae, et res egregie primo anno gessisse et quantum ad Carthaginienses duces attinet inuictum ad ultimum permansisse. Nihil igitur me isto exemplo terrueris. Si hoc bello non priore, si nuper et non annis ante quadraginta ista ita clades accepta foret, qui ego minus in Africam Regulo capto quam Scipionibus occisis in Hispaniam traicerem ? Nec felicius Xanthippum Lacedaemonium Carthagini quam me patriae meae sinerem natum esse, cresceretque mihi ex eo ipso fiducia quod possit in hominis unius uirtute tantum momenti esse. At etiam Athenienses audiendi sunt temere in Siciliam omisso domi bello transgressi. Cur ergo, quoniam Graecas fabulas enarrare uacat, non Agathoclem potius, Syracusanum regem, cum diu Sicilia Punico bello ureretur, transgressum in hanc eandem Africam auertisse eo bellum [unde uenerat] refers ?

44. Sed quid, ultro metum inferre hosti et ab se remoto periculo alium in discrimen adducere quale sit, ueteribus externisque exemplis admonere opus est ? maius praesentiusue ullum exemplum esse quam Hannibal potest ? multum interest alienos populare fines an tuos uri exscindi uideas ; plus animi est inferenti periculum quam propulsanti. Ad hoc maior ignotarum rerum est terror : bona malaque hostium ex propinquo ingressus fines adspicias. Non sperauerat Hannibal fore ut tot in Italia populi ad se deficerent : defecerunt post Cannensem cladem ; quanto minus quicquam in Africa Carthaginiensibus firmum aut stabile est infidis sociis, grauibus ac superbis dominis. Ad hoc nos, etiam deserti ab sociis, uiribus nostris, milite Romano stetimus ; Carthaginiensi nihil ciuilis roboris est : mercede paratos milites habent, Afros Numidasque, leuissima fidei mutandae ingenia. Hic modo nihil morae sit, una et traiecisse me audietis et ardere bello Africam et molientem hinc Hannibalem et obsideri Carthaginem. Laetiores et frequentiores ex Africa exspectate nuntios quam ex Hispania accipiebatis. Has mihi spes subicit fortuna populi Romani, di foederis ab hoste uiolati testes, Syphax et Masinissa reges [quorum ego fidei ita innitar] ut bene tutus a perfidia sim.
Multa [quae nunc ex interuallo non apparent] bellum aperiet : id est uiri et ducis, non deesse fortunae praebenti se et oblata casu flectere ad consilium. Habebo, Q. Fabi, parem [quem das] Hannibalem ; sed illum ego potius traham quam ille me retineat. In sua terra cogam pugnare eum, et Carthago potius praemium uictoriae erit quam semiruta Bruttiorum castella. Ne quid interim dum traicio, dum expono exercitum in Africa, dum castra ad Carthaginem promoueo, res publica hic detrimenti capiat, [quod tu, Q. Fabi, cum uictor tota uolitaret Italia Hannibal potuisti praestare], hoc uide ne contumeliosum sit concusso iam et paene fracto Hannibale negare posse P. Licinium consulem, uirum fortissimum, praestare, [qui ne a sacris absit pontifex maximus ideo in sortem tam longinquae prouinciae non uenit]. Si hercules nihilo maturius hoc [quo ego censeo] modo perficeretur bellum, tamen ad dignitatem populi Romani famamque apud reges gentesque externas pertinebat, non ad defendendam modo Italiam sed ad inferenda etiam Africae arma uideri nobis animum esse, nec hoc credi uolgarique [quod Hannibal ausus sit] neminem ducem Romanum audere, et priore Punico bello tum cum de Sicilia certaretur totiens Africam ab nostris exercitibusque et classibus oppugnatam, nunc cum de Italia certetur Africam pacatam esse. Requiescat aliquando uexata tam diu Italia : uratur euasteturque in uicem Africa. Castra Romana potius Carthaginis portis immineant quam nos iterum uallum hostium ex moenibus nostris uideamus. Africa sit reliqui belli sedes ; illuc terror fugaque, populatio agrorum, defectio sociorum, ceterae belli clades, [quae in nos per quattuordecim annos ingruerunt], uertantur. Quae ad rem publicam pertinent et bellum [quod instat] et prouincias de [quibus agitur] dixisse satis est : illa longa oratio nec ad uos pertinens sit, si quemadmodum Q. Fabius meas res gestas in Hispania eleuauit sic ego contra gloriam eius eludere et meam uerbis extollere uelim. Neutrum faciam, patres conscripti, et si nulla alia re, modestia certe et temperando linguae adulescens senem uicero. Ita et uixi et gessi res ut tacitus ea opinione [quam uestra sponte conceptam animis haberetis] facile contentus essem."